# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 349

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAPUT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/349

XIIII. Quae semel abortum passae fuerunt, facile in eundem recidunt, praesertim si non ita brevi post factae rursus fuerint gravidae. Scholion. Quia tenuissimae vasorum uterinorum ramificationes a sanguinis impetu nimium distractae & dilaceratae non tam subito rursus contrahi & consolidari possunt, hinc facile rursus facta impraegnatione a sanguine plethorico circa tertium vel quartum mensem aperiuntur. Elucescit inde ratio quare prudens missio sanguinis gravidas a periculo abortus securissime praeservet. XV. Abortus periculosior solet esse partu ob lethalem subinde evenientem haemorrhagiam. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
