# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 350

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAPUT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/350

Abortus periculosior est partu, quia si ab impetu sanguinis vasa uteri nimium aperiuntur & placenta avellitur, infans moritur, qui praesertim grandior ob vires imbecilliores matris factas difficulter egreditur, unde utero ab infante mortuo distento orificia vasorum, ex quibus sanguis stillat aperta manent etquamfacile lethalem sanguinis profusionem efficiunt, quae ali aspost foetus exitum spontanea uteri contractione clauduntur. uude utique tali in casu abortus sive cita foetus ejectio vel etiam eius artificiosa extractio salutifera dicenda est: quia a morte praeservat. XV. Succus nutritius matris foetum in utero nutrit. Qualis itaque indolis is est, talis quoque est nutritio foetus in utero. Scholion. A sanitate omnino matris ejusque sanguinis atque humorum

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
