Latin
SECRETIONE LACTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 353-2
Unproofread scanNot analysed yet
enim dantur nutrices, quae duas lactis libras quotidie emittunt. Quaedam ex vaccis in Frisia singulis diebus triginta pintas lactis, quae sexaginta libras complent, reddunt, si vero lac esset sanguis hic non tam copiosus in venis existeret, neque sine virium &vitae detrimento posset amitti. Secundo, ipsae nutrices animadvertunt, non multo post a pastu, calido sumto potu ingentem &sensibilem lactis ad mammas fieri adfluxum. Denique, a varietate alimentorum lactis magna est differentia.