# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 354

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SECRETIONE LACTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/354

Ita vacoae quae vere tenui gramine & herbarum floribus vescuntur optimum lac flavum & butyrosum praebent, quando vero hieme stramine hordeaceo pascuntur, lac saporis subamaricantis fit & parum butyri reddit, quod statim melius evadit, si matres familias floridas herbas reponunt & pabulo admiscent. Quarto, virtus & color alimentorum transit in lac & haec est causa, quare croco vel rhabarbaro adsumto tingatur & purgante paulo validiori nutricidate infantis alvumlaxandi virtutem acquirat. Et quia las suam bonitatem ab alimentis mutuatur, videndum est, ut nutrices, si salutare pro alendo infante lac gignere debent, alimenta congrua & amica adsumant vel etiam medicamentis lactis vitium corrigant. Differt quoque multum sanguis a lactis textura & crasi, nam hoc in butyrum, serum & cascum facile fatiscit atque acescit, sanguis vero mora in foetidam abit putrilaginem neque unquam butyrum aut caseum praebet. IV. Licet sangvis non sit proxima lactis materia, ejus tamen gelatinosam & pinguem partem ad lactis generationem multum conferre vero videtur proximum. Scholion. Singularem indaginem meretur, quod nutrices febribus detentae & esurientes nihilominus lac in mammis copiosum subinde generent, quod citra noxam infantibus offertur, videtur hoc suam originem habere ex colliquata per calorem pinguedine, quae cum potu tenui mixta lacteum succum ingenerat. Neque tenuissimum, quod per cerebri canaliculos & nervos vehitur fluidum a consortio & mixtione lactis alienum est. Scholion. Hoc subtile fluidum videtur & excrementitiis & alimentariis corporis succis admixtum esse, quarum copiosa excretione vires vires amitti in propatulo est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
