# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 356

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SECRETIONE LACTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/356

ramulis & anastomosibus coëunt, illique modo expansi, modo coarctati cellularum instar lac custodiunt, qui circa papillam in fistulas angustiores & exigua ostiola desinunt, ut exitus prohibeatur. Lac primum & optimum tenellorum est nutrimentum, quia in iis ventriculus valde adhuc est debilis, & salivae nec non bilis tanquam liquorum solventium atque ca loris digestorii ea est inertia, ut alimenta in chylosum succum minus possint dissolvere. Scholion. quare lactis potus phthisicis & Ex hisce petenda est ratio imbecillis corporibus, in quibus vis digestrix & dissolutrix ventriculi languida est, saluberrima & ad reficiendas vires admodum opportuna sit medicina. XI. Cum itaque lactis materiam constituat chylus, ejus autem bona vel mala indoles ab adsumtis & digestis alimentis & a salutaribus excretionibus, quae chylum & sangvinem depurant, dependeat, satis apparet, ad laudabile lac pro nutrimento infantis generandum opus esse ut ad ingesta & excreta matris maxime respiciamus. Scholion. Attenta edocet experientis, nutritionem & sanitatem infantis a lactis materni bonitate maxima ex parte dependere. Quazec re si nutrices varia incongrua adsumunt, corpus non motu exercent, & imminutas excretiones habent vel animi affectionibus obnoxiae sunt graves statim noxas tenelli infantes experiuntur. XII. Lac mutuatur suam naturam ab alimentis ipsius nutricis, unde ex horum indole ac conditione lactis conditio dijudicari potest. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
