# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 357

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SECRETIONE LACTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/357

Multum refert ad lactantium infantum sanitatem conservandam, ut lactis conditionem perspectam habeamus, id vero variis modis examinari potest, 1) evaporatione 2) pondere, quod optime exploratur instrumento stattico, quo specifieam gravitatem cerevisiae, vel aquae falsae exploramus, 3) affusione spiritus vini rectificatissimi, hac enim ratione, proportio solidi, crassi, & terrestris elementi, neque minus fluidi cognoscitur. Butyrosa ejus substantia perspicitur, si intra viginti quatuor horas loco tepido exponitur. XIII. Quoniam nutricum lac valde differt, & corpora quoque infantilia, eorumque constitutio ac vires, multum inter se ratione teneritudinis, & imbecillitatis dissident, hinc facile colligitur, non omne lac singulis infantibus convenire, ita prorsus, ut quod alii ferre possunt, ab eo alii laedantur. Scholion. Sicut enim & copia & facultates alimentorum ad corporum vires aestimari secundum sapientissimum Hippocratis monitum L. de prisca medieina, semper convenit: ita teneriores infantes a lacte crassiori, ejusque copia valde laedi, animadver timus, siquidem exiliora eorum vasa facile obstruuntur, & ab ejus crassitie subtilior tunica villosa intestinorum obducitur, ut atrophiae & flatulentiae primarum viarum inde sequantur. Huc accedit, quod lac crassius in coagulum facile secedat, & diuturniori mora corruptum & corrosivum evadit, quo postea facile tormina, & convulsiones concitantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
