Latin
HVMANI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 360
Unproofread scanNot analysed yet
SECRETIONE TENVISSIMI IN CEREBRO ET NERVIS FLVIDI. IN cerebro fluidum secernitur &mediante durae matris tono ac motu systaltico per nervos fertur, ad partes, ut motum sensum &nutritionem praestet ac perficiat. Scholion. Neque enim ullus alius cerebro usus, nisi secretorius adsignari potest, quem tota ejus fabrica ac vasorum apparatus satis abundeque ostendit. Et nisi per cerebri substantiam liquidum progrederetur, periculum foret, ne in corruptionem abiret, quia vix quicquam nisi solus motus ac progressus fluidorum universi corporis partes a praesentanea corruptione defendit. Cuius vero proprietatis &indolis sit id, quod ibi secernitur, de eo variae sunt auctorum sententiae. Veteres, quibus subtilissimorum corporum natura ignota fuit, hoc spiritum adpellarunt &quidem animalem, quia anima hoc tanquam instrumento utitur. Complures ex recentioribus hoc fluidum aëreo- aethereae, lucidae ac igneae naturae esse statuunt. At qui lucis, ignis, aëris &aetheris proprietates perspectas habet, is quam facile judicabit, ejusmodi fluidum a sanguine per canales, utut tenuissimos nec separari, neque iis contineri posse. II. Duplex in fluido cerebri &nervorum admittenda est substantia, altera omnium tenuissima ad motum celerrimum &varium recipiendum atque propagandum apta, altera crassior, quae magis humida, atque illius vehiculum est. Scholion.