# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 37

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, FINE MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/37

FINE MEDICINAE POTESTATE MEDICI. CUm in finem addiscitur ars divina, ut vita & sanitas diu illibata servetur, ut morbosae afflictiones & A quaecunque sanitatem laedunt, quantum fieri potest, propellantur. Scholion Eximia sunt, quae Hippocrates, libro de flatibus §. 1. scribit: aegrotantes artis beneficio a maximis malis, a morbis, a doloribus, a tristitia, a morie liberantur, omnibus enim his evidens medicina reperitur. Quia tanta beneficia ab arte medica in genus humanum profluunt, ab omni tempore artium nobilissima & deorum inventum habita est. Et profecto medicus, qui eam recte callet, magno honore dignus aestimari debet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
