# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 38

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, FINE MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/38

§. III Quia medicina eum in finem comparata est, ut hominem a tot & gravibus malis liberet: hinc medicus nullo modo nocere, nedum vitam praescindere aut sanitatem laedere debet, utpote quum medicina non nocendi, sed juuandi sit scientia. §. IV Medicus & consilio & auxilio graves afflictiones, tam a corpore, quam ab animo avertit, dissuadendo ea, quae ullo modo nocent causamque malorum ministrant, & suadendo salutaria, Scholion. Non est in potestate medici cuncta pro arbitrio perficere, morbos in totum tollendo vel vitam prolongando & sanitatem sine molestiis conservando, quia medicus sine natura i. e. sine corporis nostri vivi ac sensitivi motu & dispositione, in qua praecipua conservationis residet causa, nihil perficere potest: Is vero non est naturae magister, ut eam pro lubitu tentare, tractare & dirigere possit, sed tantum, ut veteribus placuit, ejus minister habendus est; denique remedia habent vires agendi limitatas, quarum potentiam medicus non valet extendere. CAP. VII. DE FINE MEDICINAE ET POTEST. MEDICI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
