Latin
FINE MEDICINAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 40
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero genuinas rerum cognoscere causas scientiae opus sit, quae principia indubia, atque ex his claras demonstrationes &conclusiones desiderat: oportet medicum quoque, si cum demonstratione res suas gerere velit, de veris &perspicuis principiis, quae commode rebus medicis applicari possint, sollicitum esse. Scholion. Rem exquisite scire, est eam ex evidentibus principiis, clara connexione, demonstrare, sive, quod idem est, probare. Qui vero in disciplina quadam nihil probat &demonstrat, is facile fallit &fallitur, nec quicquam cum certitudine statuit &adgreditur, sed semper cespitantis est animi, tam paratus ad juvandum, quam ad nocendum: quod tamen ab arte salutari debet esse alienissimum CAP. VIII. VERO DEMONSTRANDI PRINCIPIO