Latin
IN MEDICINA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 41
Unproofread scanNot analysed yet
Commendamus maxime eximiis medicinae cultoribus methodum mathematicam addiscendam, quae ad veritates cognoscendas ac detegendas, aptissima, inque omnibus disciplinis maximae utilitatis est, eo quod firmis demonstrationibus nititur, sine quibus nulla veritas est: quod etiam suo jam tempore divinae scientiae princeps cognovit, hinc ad Thessalum, filium ita scribit: ad cognoscendam geometriam &numerorum scientiam, mi fili, multum studii adhibeto, non solum enim vitam tuam illustrem &ad multa commodam in humanarum rerum statu efficient sed etiam animam acutiorem, &clariorem reddent, ad omnium, quorum usus in medicina expetitur, utilitatem consequendam. Etenim geometriae cognitio, quae multiformis ac varia est, &omnia cum demonstratione transigit, utilis erit, quapropter ad hujusmodi experientiae facultatem pervenire sedulo stude. In omni disciplina scientifice tractanda principium ante omnia inquirendum est, ut cum eo subalternae causae connectantur: ideo in medicina quoque ejusmodi investigandum est, vt sit omnium subalternarum causarum atque effectuum fons, ex quo omnia demonstrari &in quod omnia demum resolvi debent. §. III. Principium in medicina debet esse perspicuum, quod concipi, quod rebus medicis, praesertim observationibus &morborum historiis, adplicari potest, quo experientia CAP VIlI. DE VERO DEMONSTRANDI tia certa &minus fallax efficiatur, quo etiam omnia difficilia enodentur &explicentur. Scholion. Justa demonstratione quia res difficiles faciles, incognitae notae, obscurae perspicuae redduntur: hinc principium plane obscurum, quod nec definiri, nec concipi potest demonstrationibus est ineptum.