# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 42

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, IN MEDICINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/42

Ex dictis jam clare patet, quid sit sentiendum de principiis veterum, videlicet calido innato, humido radicali, temperie & intemperie quatuor humorum, de facultatibus animae, de natura sensu vitali interno praedita, archaeo Helmontii, flammula vel luce vitali. Quae nonnisi speciosa nomina sunt, quae nec explicari possunt & quae nihil explicant, adeoque in causis rerum medicarum investigandis nullius sunt ponderis. Principium, quo medicus in ratiociniis suis utatur, debet esse proxima causa omnium eorum, quae existunt & eveniunt in corpore humano, sive ad negotium vitae & sanitatis sive morborum ortum & causas, eorumque curatio, nem, sive ad vitam sanam & longam tuendam pertineant: vel etiam corporis conservationi ullo modo noxia sint & contraria. Quia principium demonstrationum medicarum, omnium actionum mutationum, quae motuum & fiunt in nobis, causa esse debet: facile intelligitur, id ipsum in corpore nostro existere & contineri debere. Scholion. Vulgaris, sed pessima, philosophandi est ratio, non ex ipsis rebus earumque natura sapere, neque ipsas illas veras causas, quae etiam nobis non cogitantibus operantur & effectus suos, secundum earum vires, proportionatos proferunt, investigare, sed pro lubitu fingere actionum naturalium principia & causas, de quibus non Dic Google nondum constat ac certum est, utrum etiam realiter ita existant inque ipsorum corporum natura contineantur. Quo pertinent illa vocabula, quibus, in non mediocre artis nostrae detrimentum, adhuc plures, loco principiorum & causarum, utuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
