Latin
HVMANI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 463
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Certum est, neque negari potest, mox a pastu maxime vero ab alimentis roborantibus e: g. pane, vino &aromatibus protinus hominem refici &corpus inde vigorem, &partes robur accipere, cum contra inedia corporis aeque ac animi vires deficere incipiant. Animadvertimus quoque, a vaporibus graveolentibus &inprimis narcoticis languorem &stuporem menti ac corpori induci. Ergo necesse est, separari quidpiam ex alimentorum perinde ac medicamentorum teneriori substantia in cerebro, quod sensum, motum; partiumque robur faciat vel etiam imminuat. VI. Tertia fere pars sangvinis cum chylo &lymphapulmonum vasculosam fabricam permixti transituque per prius inter se probe comminuti &subacti ex sinistro cordis sinu per arteriosa vasa ad cerebrum defertur. Scholion. Consideratione omnino dignum est, quod sanguis in dextro ventriculo adfluxu lymphae &chyli de novo quasi animatus, &per pulmonum canaliculosam substantiam prius comminutus in ingenti satis copia brevissima via, &antequam contingat alias partes per carotides &vertebrales arterias protinus ad cerebrum propellatur, certe non alio fine, quam ut tenuissima &spirituosa chyli cum sanguine confermentati pars ibi in peculiarem usum separetur.