# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 463

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, HVMANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/463

Scholion. Certum est, neque negari potest, mox a pastu maxime vero ab alimentis roborantibus e: g. pane, vino & aromatibus protinus hominem refici & corpus inde vigorem, & partes robur accipere, cum contra inedia corporis aeque ac animi vires deficere incipiant. Animadvertimus quoque, a vaporibus graveolentibus & inprimis narcoticis languorem & stuporem menti ac corpori induci. Ergo necesse est, separari quidpiam ex alimentorum perinde ac medicamentorum teneriori substantia in cerebro, quod sensum, motum; partiumque robur faciat vel etiam imminuat. VI. Tertia fere pars sangvinis cum chylo & lymphapulmonum vasculosam fabricam permixti transituque per prius inter se probe comminuti & subacti ex sinistro cordis sinu per arteriosa vasa ad cerebrum defertur. Scholion. Consideratione omnino dignum est, quod sanguis in dextro ventriculo adfluxu lymphae & chyli de novo quasi animatus, & per pulmonum canaliculosam substantiam prius comminutus in ingenti satis copia brevissima via, & antequam contingat alias partes per carotides & vertebrales arterias protinus ad cerebrum propellatur, certe non alio fine, quam ut tenuissima & spirituosa chyli cum sanguine confermentati pars ibi in peculiarem usum separetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
