Latin
HVMANI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 467
Unproofread scanNot analysed yet
ribus exitus mature possit concedi, in se sint lethalia, quod ingens clavus salva vita per caput &cerebrum canis, modo non sinus cerebri vel medulla oblongata tangatur, transfigi potest. XIII. Nervi sunt fasciculi plurimorum pellucidorum &tensilium filamentorum, quorum latera interventu membranarum inter se invicem uniuntur. XIV. Nervos esse fasciculum canaliculorum, qui, intus cavi, liquidum vehunt; non facile affirmaverim. Sed tamen tenuissimum quoddam liquidum nervea stamina, acerebro usque ad extremas partes &ubique per eorum poros, comitari ac perfundere, rectissime infertur. Scholion. Qui liquidi in nervis existentiam ejusque influxum in partes negant vel in dubium vocant, hisce argumentis utuntur: primo, quod dissectis nervis neque ulla cavitas neque manifesta humiditas appareat, deinde, quod ligato nervo non fiat inter ligaturam &cerebrum turgescentia. At vero, qui considerant, in plantarum radicibus inque ramis &foliis arborum dissectis identidem nec ullum ad sensum succum exstillare, nec cavitatem conspici: neque ligatura constricta haec intumescere, quum tamen liquidum per has partes ferri certum sit: is facile hujus argumenti debilitatem animadvertet. Nervos autem a ligatura non turgescere, haec maxime est ratio, quod illi ex fasciculo filamentorum tenuissimorum, quorum singula subtili membrana &poris praedita sunt, &innumerabilibus ramificationibus constent; hinc facile liquidum compressum per latera in alias vicinas partes influit. Nervos vero multis poris pervios esse, vel ex hoc unico dijudicandum est, quod portio nervi cruralis abscissa, &per aliquot dies in aqua pluviali macerata, in triplo majorem excrescat magnitudinem. XV. ad by XV.