# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 468

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, HVMANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/468

Dura mater, motu dilatationis atque constrictionis in cerebro, fluidi tenuissimi separationem, sangvinisque progressum egregie adjuvat. Scholion. Mater dura ex arteriis piae matris refluum inque sinus suos receptum sangvinem reducit ad cor, &, motu leniori tonico adjuvante, quo suaviter succussant cerebrum, liquidi nervei motum & secretionem simul promovet. Considerandus hunc in finem est peculiaris fibrarum nervearum, membranacearum & musculosarum, ex quibus componitur, apparatus, situs atque structura, siquidem situm rectum atque obliquum, non secus ac in vesica urinaria, nactae sunt praeterquam quod circa sinus duos laterales magis arcuatae & circulares deprehendantur. Neque minus fibrae nerveo-carneae, instar columnarum cordis, ab uno pariete transversim, in tribus majoribus sinibus dissectis, ad aiterum abeunt, ibique cellulae rotundae atque ovales, secundum seriem vasorum, sinus ingredientium, dispositae conspiciuntur. Fibrae hae impediunt, quo minus ab irruente sanguine arterioso sinus plus justo dilatentur, &, dum successive sese contrahunt, sanguinis progressum promtiorem efficiunt. Ipsae vero columnae faciunt, ut sanguis ibi magis conquassetur, & cellulae sunt quasi valvulae & obices, ne semel elapsus sanguis ex sinibus, in vasa eadem rursus pellatur. Quemadmodum vero omnes membranae, ex vario situ, ductu & ordine fibrarum compositae & sanguine arterioso & fluido per nervos subtiliori perfusae, non magis tonum ac robur, quam successivum quendam contractionis & dilatationis motum exercent: ita etiam nullum dubium, quin dura mater non nudum cerebri involucrum, sed machina compressoria, elastica sit, cujus ordinatis systoles ac diastoles ictibus fluidum cerebri in nervorum tubulos imprimitur, & ad universi corporis partes propellitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
