# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 470

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, HVMANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/470

Magnam itaque potentiam medicamenta activiora, animi pathemata, venena, causae quoque morbificae, aliaque activiora in hanc membranam exserunt, ejus motum augendo vel minuendo aut celeriorem efficiendo. Scholion. Ab hujus membranae punctione in capite percussis, sique hu mor vel sanguis ibi stagnans corrumpitur, fit epilepsia; narcotica & opiata, dum fibras stupefaciendo ejus motum tollunt, stuporem & dementiam inferunt, venena quae subtili, inflammatorio sale agunt, vehementes strictiones efficiendo, deliria, febres & convulsiones inferunt, quod etiam animi graviora pathemata praestare possunt. Nunc etiam facile elucet ratio, quare raso capillitio admota animalia per medium dissecta vel etiam emplastra anodyna discutientia in delirio furioso demulcendo, interne vero nitrosa, succus anagallidis, largiores sanguinis emissiones, balnea, mirandas vires praestent, quia haec omnia egregiam fibras constrictas relaxandi virtutem possident. Et profecto haec theoretica veritas, duram matrem systoles ac diastoles & quasi peristaltico motu gaudere, ad difficiliores alias rationes ac phaenomena in pathologicis & practicis explicanda facit. XVIII. Fluidum nervorum, quum ex partibus admodum exilibus, flexilibus & mobilissimis compositum a globulis aethereis, quibus innatat, omnes in partes agitari possit: facile sequitur, partim id sangvini & lymphae, reaffundi, partim etiam insensibiliter perspirare. Scholion. Sicut fluida corporis continui accrescunt & decrescunt inque perpetua circulatione ac motu sunt: ita nil dubii, quin nervorum fluidum, ex parte cum sanguine & lympha rursus mixtum per circulum transferatur, partim etiam per excretiones abeat, gle at, unde sit, ut nimiae excretiones admodum debilitent. Ingentem vero hujus fluidi copiam lymphae & salivali latici admisceri, ex eo colligendum est, quod omnis generis glandulas insignes nervorum rami ingrediuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
