# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 473

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/473
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/473

Utut vero nervi non materiam nutritionis praebeant, attamen ad eam recte perficiendam multum utique nervorum integritas confert, quia advecto subtilissimo fluido fibrae partesque solidae robur vigorem ac tonum accipiunt, quo nutritius succus ad intima fibrarum melius penetrare, apponi & purum ab impuro, ac solidum a liquido rectius secedere possit. Demum, succus quem vehunt nervi, & propter summam subtilitatem & propter parciorem quantitatem, minus idoneus est partium auctioni & ad materiam tam copiosam, quae continuo exhalat & excernitur, resarciendam. Neque fluidum, quod per nervos vehitur, ad eorum nutritionem quicquam confert eo, quod eorum, ut aliarum partium nutritio identidem sanguine arteriis advecto perficiatur. IV. Nervorum fluidum motuum tam voluntariorum animalium, quam naturalium involuntariorum, sive mechanicorum prima & praecipua est causa. Scholion. Is nobis dicitur mechanicus motus, qui ex absoluta quadam necessitate, ordinariis motuum legibus, a causis mere corporeis proficiscitur, duem pro lubitu nec sistere, nec impedire vel augere possumus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
