# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 476

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/476

XI. Quo copiosior itaque & intensior fluidi nervei & sanguinis ad partes, quae motibus inserviunt, est adfluxus, eo majori quoque robore & potentia movendi pollent. Scholion. Quare videmus, corpora vasis amplioribus & nervis eximioribus instructa plus roboris & fortitudinis habere iis, quae vasa exiliora & nervos subtiliores habent, qui ordinario naturae sunt imbecillioris. XII. Neque vero tantum copia succi nervei & sanguinis ad robur & vires solidorum sufficit, sed simul etiam singularis solidarum fibrarum textura requiritur. Scholion. Rustici magno robore pollent & summas vires in sustinendis laboribus habent, licet alimentis fruantur simplicibus & qui paucos spiritus ingenerant. li vero, qui lautiori cibo ac vino utuntur, subinde imbecilles observantur. XIII. Certa & indubitata experientia confirmat, quod illa anitensas animantia & homines, qui fibras valde compactas, duras & elasticas habent, plus roboris obtineant prae iis, quibus fibrae sunt teneriores, subtiliores & laxiores. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
