# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 479

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/479

Scholion. Nunc in procinctu est ratio, quare amodyna & quae vaporoso sulphure liquidi nervei influxum quodammodo sistunt, spasticas contractiones sedandi magna efficacia polleant. XXI. Attentiori observatione discimus, punctis, pressis, arrosis, distentis vel irritatis a quacunque etiam causa in corpore animato partibus nervosis protinus majorem fluidi tenuissimi adfluxum & spasmum ac convulsionem concitari. Scholion. Quamvis hujus subtilioris mechanicae ratio, cur & quomodo spasmus fiat, a priori non tam liquida ac manifesta sit, exinde tamen minime mechanismi existentia, multo minus effectus negari poterit. Plura enim sunt in rerum natura, quorum effectus sunt certi & evidentes licet genuinam causam & τὸ διοτι ignoremus. XXII. Omnes causae, quae morbos suscitant, omniaque validiora remedia maxime & primo omnium in nervosas & musculosas membranas, sensu ac motu gaudentes, inter quas cerebri membranae & ventriculus cum intestinis praecipuum locum habent, agunt, unde earum motus naturalis mutatur & spasmus fit, & propter connexionem & communicationem, quam solidae partes cum fluidis habent, ingens in sanguinis & humorum progressu inque secretionibus & excretionibus & consequenter in universa corporis oeconomia fit mutatio ac turbatio, & ita fit morbus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
