# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 482-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SOMNO AC VIGILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/482-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/482-2

SOMNO AC VIGILIA. Ullus homo sine somno & quiete diu vivere vel sanum manemanare potest, unde somni natura ejusque causae Medico sunt investigandae. II. Somnus est cessatio operationum animae ad tempus ob secretionem & influxum fluidi nervei in sensoria languidiorem. Scholion. Patet hoc ipsum exinde, quia homines dormientes nec vident, nec audiunt, nec contactu facile moventur; ergo anima cessat operari per somnum in organis maxime sensuum externorum, quamvis ejus operatio non cesset in actuandis ideis, quae vestigia sunt cerebro impressa ab objectis externis, testantibus id insomniis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
