Latin
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 486
Unproofread scanNot analysed yet
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE COMMERCIO. YN homine praeter corporis organici ordinatos motus senA tiens &appetens facultas, neque minus mens, qua intelligimus, cogitamus &libere agimus, considerari debet. Scholion. Tria inter se distincta ratione naturae &proprietatum principia in homine invicem juncta &connexa sunt: corpus videlicet organicum artificiosissime ad certos motus constructum, quod veteres naturam appellarunt; deinde principium, quod motus ejus sentit ac percipit, &secundum hos vel appetit vel aversatur, quod veteribus anima audit, quae etiam cum aliis animantibus nobis communis est.