# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 486

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/486
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/486

ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE COMMERCIO. YN homine praeter corporis organici ordinatos motus senA tiens & appetens facultas, neque minus mens, qua intelligimus, cogitamus & libere agimus, considerari debet. Scholion. Tria inter se distincta ratione naturae & proprietatum principia in homine invicem juncta & connexa sunt: corpus videlicet organicum artificiosissime ad certos motus constructum, quod veteres naturam appellarunt; deinde principium, quod motus ejus sentit ac percipit, & secundum hos vel appetit vel aversatur, quod veteribus anima audit, quae etiam cum aliis animantibus nobis communis est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
