# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 487

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/487
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/487

Tertium est substantia sui & aliarum rerum conscia, intelligens, libere agens, qua a bestiis distinguimur, & haec a veteribus mens nominatur. Ipsa quoque scriptura sacra in homine tres distinctas ejusmodi substantias, corpus nempe, animam & spiritum agnoscit. II. Haec tria ratione naturae proprietatum & virium inter se distincta agentia in homine constitata distinctim consideranda, nec invicem confundenda sunt. Scholion. Primum & palmarium in philosophicis praeceptum est, ne res inter se distinctae confundantur, quia confusio est foecunda errorum mater: nam errores nihil aliud sunt, quam rerum distinctarum confusiones. Itaque non sine ratione & veteres & recentiores naturam ab anima scite & sapienter distinxerunt, utut acuratiori utriusque principii notitia caruerint. Siquidem naturam motuum vitalium, secretionum, excretionum, morborum, mortis, sanationis, principium adpellabant. facultatem vero sentiendi, imaginandi, appetendi motusque spontaneos dirigendi ad animam referebant. III. Actus perceptionis, imaginationis, aestimationis, neque minus memoria, docilitas, appetitus, aversatio cum abextensione, a figura, situ, connexione, motu, virtute nitente & renitente derivari minime possint, opus est, ut praeter mechanicam partium structuram & ex hac productos motus aliud adhuc a corporis proprietatibus cognitis distinctum agens statuamus. Scholion. Cujus indolis sit illud principium, a quo tanquam a causa & fonte vires percipiendi ac appetendi ac certos motus determinandi profluant, penitus humani intellectus captum exsuperat. Ex ejus vero operationibus cognoscimus, quod ad corpora, quorum vires nobis perspectae sunt, minus recte referri possit. Num praeter corpus & spiritum alia substantia tia adhuc detur, quae elementum purissimum homogeneum & simplicissimum ad impressiones recipiendas & secundum has ordinatas reactiones producendas aptissimum sit, ad altiorem metaphysicam magis, quam medicam indaginem pertinere videtur. IV. Facultas in homine sui & aliarum rerum conscia, veritates & errores distinguendi, ratiocinandi libereque agendi cum nec a corporis, nec ab animae sentientis essentia deduci possit, sequitur, aliud adhuc operandi principium sive substantiam longe nobiliorem in homine constitui debere, quam mentem veteres, sacra vero scriptura spiritum ad imaginem Dei conditum vocat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
