Latin
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 488
Unproofread scanNot analysed yet
Utut tria distincta in homine sint &concurrant agentia, ita tamen inter se connexa sunt ac conspirant, ut unum alterius ope &auxilio egeat, unumque in alterum agat &invicem quoque patiantur. Scholion. In universo rerum naturalium ordine ita sapientissimus opifex cuncta constituit, ut una substantia semper agat in alteram &ex mutua actione &reactione motus &effectus resultet, omniaque invicem ita connexa sint, ut unam mutationem altera subinde sequatur. VI. Mens ministerio animae sensitivae utitur, &ab ea rerum perceptiones, impressiones &ideas accipit, quas in ordinem redigit. Laesionem partium solidarum &fluidarum enormem, ut videmus in morbis, laesio facultatum tam sensitivae quam rationalis animae sequitur, &destructa machina utriusque operatio cessat, ut apparet in morte. Scholion. Animadvertimus variarum impressionum copia &impetu subinde recte ratiocinandi facultatem turbari, ut videmus in mente captis, in deliris, in ebriosis. Quo fluidi cerebri natura &motus temperatior est, eo nobilior quoque mentis est operatio. Deinde ratione perversae impressiones &cupiditates corriguntur ac sedantur.