# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 488

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/488

Utut tria distincta in homine sint & concurrant agentia, ita tamen inter se connexa sunt ac conspirant, ut unum alterius ope & auxilio egeat, unumque in alterum agat & invicem quoque patiantur. Scholion. In universo rerum naturalium ordine ita sapientissimus opifex cuncta constituit, ut una substantia semper agat in alteram & ex mutua actione & reactione motus & effectus resultet, omniaque invicem ita connexa sint, ut unam mutationem altera subinde sequatur. VI. Mens ministerio animae sensitivae utitur, & ab ea rerum perceptiones, impressiones & ideas accipit, quas in ordinem redigit. Laesionem partium solidarum & fluidarum enormem, ut videmus in morbis, laesio facultatum tam sensitivae quam rationalis animae sequitur, & destructa machina utriusque operatio cessat, ut apparet in morte. Scholion. Animadvertimus variarum impressionum copia & impetu subinde recte ratiocinandi facultatem turbari, ut videmus in mente captis, in deliris, in ebriosis. Quo fluidi cerebri natura & motus temperatior est, eo nobilior quoque mentis est operatio. Deinde ratione perversae impressiones & cupiditates corriguntur ac sedantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
