# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 489

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/489

Et mentis imperio artus moventur, idque mediante nervorum & sanguinis fluido & instrumento motus bene disposito. VII. Principium sentiens liquidi cerebri & nervorum ministerio utitur, siquidem in eo fiunt objectorum impressiones & hoc mediante etiam anima sensitiva suam movendi potentiam in corpus exercet. Scholion. Qui nulla ratione ducti fluidum cerebri, quod veteres spiritum animalem nominarunt, negant, ii animam proxime in nervos partesque solidas agere easque movere existimant. At vero, cum supra satis hujus fluidi existentia stabilita fuerit, id potissimum urgemus, animam longe facilius & promtius in fluidum ceu mobilissimum, quam in solidum motui minus idoneum agere posse, praesertim cum videamus salvo & integro musculo, laeso autem cerebro vel nervo partis animam nihil posse efficere. VIII. Fluidum cerebri & nervorum materiam & originem suam petit a sanguine arterioso ejusque motu ad caput, hinc facile intelligitur sanguinis magnam esse potentiam animae sensitivae actiones valde alterandi & immutandi. Scholion. Animantia, quae calidiorem & copiosiorem sanguinem habent, ut sunt carnivora, aliis dociliora & ferociora sunt. Sanguinei plus ingenii ac memoriae habent, quam qui boni sanguinis penuria laborant. IX. Vires imaginationis, memoriae, ingenii, propensionum valde differentes a sanguinis temperie ac motu maxima ex parte dependent. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
