# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 490

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/490

Ex quo sit, ut mores & inclinationes temperamentum sequi soleant, quod experientia confirmat & jam dudum Galenus notavit: nam in quorum corpore fibrae admodum sunt tenerae, tensae, strictae ac mobiles, & sanguinis motus celerior est, in eorum actionibus temeritatem, in moribus ambitionem in animo vehementiam animadvertimus. Ubi vero ob fibrarum densitatem immobilitatem, viarumque angustiam cum quadam difficultate sanguis movetur, ibi fixior est imaginatio, in moribus pertinacia, in actionibus tarditas & timiditas, in viriis avaritia dominatur. At vero sanguine temperatiore libere ac placide corporis meatus percurrente; ingenii, memoriae adest alacritas, ad voluptates vero aeque ac ad vitia & virtutes promta & mobilis est facilitas. Et quia aetas diversa in solidis partibus, quae motus instrumenta ac fluidorum viae sunt, mutationem quandam adfert, hinc in animo quoque morum, ingenii, inclinationum, impressionum mutationem efficit, adeo ut alii mores & vitia sint puerilis, alia juvenilis, alia senilis aetatis. Cum sanguis ejusque motus in animae sensitivae perationes mediante cerebri fluido magna polleat efficacia, sequitur, ut quoque ea, quae sanguinis indolem ejusque motum immutandi facultatem habent, insignem potestatem in animam obtineant. Scholion. Minime itaque mirandum est, si clima, si alia victus ratio, si medicina animi & mores & sapientiam mutandi facultatem habeant. Sapienter adstruxit Hippocrates Lib. 1. de diaet. §. 30. 34. meliorem & sapientiorem diaeta reddi posse animam. Et eodem Lib. scribit: Si sanum fuerit corpus & non a morbis perturbetur, animae quoque temperamentum sapiens existit. Sanguinisque temperamentum multum ad sapientiam conferre, idem idem auctor Lib. de flatib. §. 20. adfirmat. Deinceps inter populos, qui diversa incolunt climata, alios esse acutiores, alios obtusiores, quosdam ingenio ac judicio aliis praestare, & diversis vitiis quoque obnoxios esse, ipsa experientia edocemur. Melioris notae vino adsumto homines alacriores & ingeniosiores, flatulentis vero, ut fabis & pisis, nec non graveolentibus, ut opio, sem. hyosc. daturae stupidos atque insanos reddi, indubitata experientia constat. Neque ulli peritiori medico ignotum est, quod continua & ardens febris delirium, affectio vero flatulenta hypochondriacorum melancholiam & insaniam efficiat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
