# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 491

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/491

XI. Est quoque ingens, sed tamen limitata animae mediante liquido cerebri & nervorum potentia in corpus ejusque fluidas & solidas partes, eas varie commovendo & mutando. Scholion. Exerit sese potestas animae maxime in musculos, qui artus movent, siquidem non modo pro arbitrio eorum motus dirigit, sed & vehementior impressio atrocissimos convulsivos motus & artuum agitationes involuntarias efficere potest, cujus rei inspirati solenne documentum edunt. XII. Anima sensitiva vitales & naturales actiones minime pro lubitu & directe augere vel minuere potest, utut non negandum sit, eas ab anima multum perturbari posse. XIII. Affectus animi, qui principii in nobis sentientis & appetentis actus, motus & operationes sunt, sanguinis circulum & ab eo dependentes partium functiones vehementer & diversimode perturbant. Schod byGoogle tize Ex gravi iracundia confestim cordis & arteriarum motus celerior sit, ut sanguis cum impetu per vasa trajiciatur facta respiratione citatiori, siti & vigilia. Tristitia pertinacior solidorum robur valde imminuit, ut fibrae inde flaccescant, relaxentur earumque vigor ac tonus pereat, inappetentia, nau sea, diarrhaea, alvi fluxu subsequente.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
