# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 493

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/493

Habent haec omnia maxime locum, atque efficacia animae sese potentius exerit in corporibus sensibilioribus, imbecillioribus vel a praecedente morbo aut alia quadam ex causa enervatis. XV. Igitur anima, quo magis vacua a desideriis & impressionibus & quo tranquillior ac quietior est, hoc minus corporis motus turbat atque offendit, neque alimentorum aut medicamentorum vires pervertit. Qua de causa ab omnis aevi philosophis mentis tranquillitas ad sanam & longam vitam nunquam non commendata est. XVI. Neutiquam animae potestas in homine eo sese extendit, ut omnium in corpore motuum, etiam morbosorum causa efficiens sit. Scholion. Qui hoc statuunt & contendunt, veram corporum essentiam ac operationem ignorant, quae non secundum veteres in extensione quadam passiva a DEO vel alio quodam ente in actum & motum deducenda consistit, sed potius corpora sunt substantiae activae viribus nitentibus, renitentibus, quibus unum in alterum agit reagitque donatae, quarum operatio non alia est nisinisus ad motum. est qui demum ex mutua & inaequali virium actione & reactione resultat. Et quemadmodum fluida ut aër, aether celerrimae sunt activitatis ad producendum motum, neque ullo externo alio agente egent: ita tenuissimis animantium fluidis cur hanc movendi energiam denegare velimus, nec ullam solidam rationem invenio; utpote cum indies edoceamur; non modo a venenis, item ab alimentis & medicamentis, a solo mutato aëre, ejusque calore, solidorum & fluidorum actiones & motus augeri, minui, variisque modis immutari posse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
