# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 494

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/494

Tacemus, quod ejusmodi principium, in medicinam rationalem infelici sidere introductum, rebus corporeis activitatem demendo omnes physicas, mechanicas & anatomicas causas & rationes uno quasi ictu prosternat, in quibus tamen certitudo ac demonstratio, si qua in medicina fieri potest, unice reponenda est. XVII. Multo minus in medicina vera & rationali haec admittenda hypothesis est, quod humana anima interno quodam subtiliori sensu eorum, quae offendunt & laedunt machinam humanam, instructa sit, quem vitalem adpellant. Scholion. A veritatibus medicis, quae maximi pretii rem, sanitatem & vitam intelligo pro objecto habent, procul abesse omnes hypotheses & fictiones volumus, easque summo jure detestamur. Quod enim principium ex veris & indubiis propositionibus non probari & syllogistica connexione demonstrari potest, huic etiam nihil superstrui debet. Huc accedit, quod notitia rerum noxiarum & salubrium non animae sentientis, sed potius ratiocinantis operatio & actus sit. Neque haec ipsa cognitio ex sola experientia, sed potius ex variis & mutuis relationibus ad corpora multum interse differentia resultat, eo quod omnes vires rerum naturalium non absolute, sed semper relative & conditionate se habeant, ita prorsus, ut quod uni noceat, alteri prosit; hos vero respectus & relationes sensus & perceptio ignorat, sed sana & recta ratio tandem ex variis datis elicit atque connectit. Contrarium etiam ipsa confirmat experientia, nam si anima salubria ac insalubria interius innata quadam ratione nosceret atque distincte sciret, nescio quare homines maxime ea appetere, quae sunt noxia, salubria vero aversari soleant. XVIII. Minus recte igitur ex hoc supposito infertur, causas morbificas esse tantum occasionales, & animam ad eas avertendas motus febriles aliosque morbosos certo gradu, proportione, ordine ac fine ad corporis salutem spectantes instituere. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
