# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 495

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/495

Tametsi morbi quidam, praesertim febres, saepius praesidio sint corpori, idque etiam auctis motibus ab imminenti periculo vindicent, neutiquam tamen hi motus in se & absolute salutares dici possunt, quia omne illud, quod deflectit a motu temperato, aequai & libero omnesque actiones turbat, humorum temperiem viresque destruit, in se & sua natura minime bonum vel salutare dici meretur. Ideoque, quod febres interdum sint salubres, id per accidens & respective sit, dum motu ejusmodi auctiori obstructiones reserantur, & stagnationes a copia & tenacitate humorum provenientes discutiuntur. Sivero anima sapienter instituere posset motus, tunc non convulsiones, febres, deliria & alia lethalia symptomata tam facile ob levissimas causas, flatus, vermes, punctionem nervi aut tendinis, rosionem nervosarum partium a veneno, a sero acri caustico, concitaret. Neque in febribus & haemorrhagiis sanguinem a partibus exterioribus ad interiores propelleret, ubi periculosas congestiones, inflammationes & funestas extravasationes saepe saepius producit, sed longe facilior & tutior esset modus, si protinus cordis & arteriarum motus augeret, emunctoria relaxaret, quia tunc sine omni periculo noxium expellere posset. Denique, si interiorem notitiam rerum noxiarum anima haberet atque intentioOo 3 nem Google nem quoque juvandi & potentiam motus dirigendi quaestio est, quare non potius cito succurrat, antequam causa morbifica vires acquirat & quare non rectius praeservationi, quae longe facilior curationi est motibus auctis excretoriis invigilet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
