Latin
PHILOSOPHIAE CORPORIS HUMANI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPLDE MEDICINA vulgo adferri solent medicae artis definitiones, a fine tantummodo desumtae, minus rem exhauriunt, §. III. Medicus itaque appellatur is, qui recte, quae homini, ad vitae ac sanitatis tutelam morborumque curationem salubria ac insalubria sunt, judicat. Quia sanitas &vita hominis res tam magnifica, pretiosa ac salutaris est; medicus in hoc negotio nihil sine solida ratione agere vel moliri debetScholion. Non sufficit, medicum omnia ea, quae fiunt, recensere posse, sed etiam rationes dare ac demonstrare debet, quod &cur haec in hoc vel illo casu salubria vel insalubria sint? unde apparet, medicinam recte definiri scientiam. Quia medicina non tantum in scientia eorum, quae obsunt &prosunt, consistit; sed etiam horum usum &applicationem desiderati hinc recte in theoreticam &practicam dividitur. Sicuti theoria est scientia omnium eorum, quae ad corpus humanum, sive sanum sive morbis obnoxium adeoque restituendum, pertinent: ita praxis est prudentia, recto ordine, tempore ac dosi remedia, pro cujusvis corporis &morbi conditione, ordinandi. Scholion. Medicus in theoria magis generaliora tractat, functiones partium, causas vitae ac sanitatis, explicat &quibus remediis ac rationibus victus ac vivendi genere ea tuenda sit, saluberrimas praescribit regulas; tum &in singulorum morborum caussis &symptomatum rationibus investigandis, &quibus remediis ea tolli debeant, occupatus est: in praxi vero magis specialiter agit, &ipsa corpora, corporumque naturam, robusta sint an imbecilla, quae aetas, quae consuetudo quis habitus corporis, qualis functionum s. &p. n. status investigat, &secundum has admodum variantes circumstantias, cum judicio &diligentia, tam diaetetica quam pharmaceutica remedia, dosi, ordine ac tempore debitis ordinat atque disponit.