# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 5

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, PHILOSOPHIAE CORPORIS HUMANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/5

CAPLDE MEDICINA vulgo adferri solent medicae artis definitiones, a fine tantummodo desumtae, minus rem exhauriunt, §. III. Medicus itaque appellatur is, qui recte, quae homini, ad vitae ac sanitatis tutelam morborumque curationem salubria ac insalubria sunt, judicat. Quia sanitas & vita hominis res tam magnifica, pretiosa ac salutaris est; medicus in hoc negotio nihil sine solida ratione agere vel moliri debetScholion. Non sufficit, medicum omnia ea, quae fiunt, recensere posse, sed etiam rationes dare ac demonstrare debet, quod & cur haec in hoc vel illo casu salubria vel insalubria sint? unde apparet, medicinam recte definiri scientiam. Quia medicina non tantum in scientia eorum, quae obsunt & prosunt, consistit; sed etiam horum usum & applicationem desiderati hinc recte in theoreticam & practicam dividitur. Sicuti theoria est scientia omnium eorum, quae ad corpus humanum, sive sanum sive morbis obnoxium adeoque restituendum, pertinent: ita praxis est prudentia, recto ordine, tempore ac dosi remedia, pro cujusvis corporis & morbi conditione, ordinandi. Scholion. Medicus in theoria magis generaliora tractat, functiones partium, causas vitae ac sanitatis, explicat & quibus remediis ac rationibus victus ac vivendi genere ea tuenda sit, saluberrimas praescribit regulas; tum & in singulorum morborum caussis & symptomatum rationibus investigandis, & quibus remediis ea tolli debeant, occupatus est: in praxi vero magis specialiter agit, & ipsa corpora, corporumque naturam, robusta sint an imbecilla, quae aetas, quae consuetudo quis habitus corporis, qualis functionum s. & p. n. status investigat, & secundum has admodum variantes circumstantias, cum judicio & diligentia, tam diaetetica quam pharmaceutica remedia, dosi, ordine ac tempore debitis ordinat atque disponit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
