Latin
Sectio II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 500
Unproofread scanNot analysed yet
PROLEGOMENA SCIENTIA SANITATEM ET VI TAM TUENDI. Cientia earum rerum, quae ad diutius continuandos vitales machinae motus conferunt, ut homo longa vita &sanitate fruatur, Graecis ὑγείνη appellatur. Schelion. Haec medicinae pars omnium utilissima in medicorum scholis quartam artis partem constituit, &post pathologiam tractatur, quum tamen proxime physiologiae subjungi deberet, siquidem haec genuinas vitae ac sanitatis causas explicat; hygeine vero eas res pertractat, quae salubritatem vel insalubritatem corpori afferunt, adeoque scientiam tradit, qua corpus diu vivum ac salvum servatur, qua demum neglecta origines &causae morborum resultant, hinc commodissime physiologicam corporis humani tractationem excipit, &pathologiae praeponitur. II. Quemadmodum sanitas omnium rerum pretium excedit, 502 PROLEGOMENA DE SCIENTIA SANITATEM cedit, omnisque felicitatis fundamentum est, ita scientia vitae ac sanitatis tuendae omnium artium fobilissima, omnibusque hominibus commendatissima esse debet. Scholion. Vehementer profecto dolendum est, quod perpauci eo sapientiae perveniant, ut partes, quibus homo componitur, mentis nempe &corporis sanitatem recte curent, sed potissimum hominum princeps cura &cogitatio eo in vita dirigitur, ut multis laboribus ac desideriis ea consequantur, quae neque mentem nec corpus in altiori perfectionis gradu collocare possunt.