# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 501

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, Sectio II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/501

Quin potius cum dolore animadvertimus, nostris etiam temporibus, utilissimam hanc medicinae partem ab ipsis medicis insuper haberi, vel parum digne tractari. III. In potestate medici non semper positum est morbos tollere & aegros sanare, eos vero prudenti consilio avertere, & sanum & illibatum corpus tueri, utique in potestate medici magis situm est. Scholion. Ubi enim inveterati fuerint morbi & altiores radices in viscerum labe egerint, ut plurimum omnes remediorum vires eludunt; Accedit, quod ex morbis acutissimi, & qui magnam stragem edunt, naturae potius quam artis beneficio sanescant. Id vero medicus sua arte efficere potest, ut primas origines & semina morborum praescindendo, diutius corpus salvum, & a morbis & praematura morte liberum conservet. IV. Quia longior vita & sanitas integra tam chara ac pretiosa res est, utique medicus nihil nisi cum certa ac fundata ratione & experientia agere vel praescribere debet. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
