# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 509

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/509

tradit: Homo, inquiens, constat ex sicco, humido, calido & frigido, bincque sanguinem & pituitam & bilem duplicem, flavam & nigricantem habet, & sanus maxime est, ubi temperamentum inter se habuerint moderatum tam facultate quam copia, & ubi maxime fuerint permixta: aegrotat autem horum si quid minus aut amplius fuerit, aut separatur in corpore, & non fuerit reliquis omnibus contemperatum. conf. quoque locus de Prisc. Medic. §. 24. vbi haec extant: inest in homine & amarum & salsum, & dulce & acidum, & fluidum & alia infinita omnigenas facultates habentia, copiamque ac robur. Atque haec quidem n. ixta & inter se invicem contemperata neque conspicua sunt, neque hominem laedunt. Ubi vero quid horum secretum fuerit, tunc & conspicium est, & hominem laedit. XVI. Si sanguis bene temperatus ac mixtus, inque conveniente quantitate constitutus moderato & libero motu per omnis generis vasa ac tubulos fertur, atque in circulum volvitur, tunc non modo universum corpus a corruptione vindicatur, sed & secretiones fluidi nervorum, succi nutritii, seminalis lymphae, item salivae recte sese habent & sanguis caeterique humores per omnia emunctoria ab omnis generis sordibus bene depurantur, neque minus omne superfluum & inutile excernitur; praeterea omnes actiones, tam animae quam corporis partiumque robur ac tonus, ingenii alacritas & vigor in optimo statu constituti sunt. Scholion. In physiologicis supra fatis clare & solide deductum est, in sanguinis bene constituti motu ac circulo temperato materiam, causam & originem vitae, sanitatis, & omnium actionum, quae secundum naturam in corpore fiunt, positam esse, quare etiam veteres, ipsaque scriptura sacra non sine ratione vitam & animam in sanguine collocarunt. Igitur omnia ea, quae bonum & temperatum, quantitate minus excedentem, gignunt sanguinem, eumque in moderatiori motu conservant, sanitati admodum congrua & vitalibus motibus apta judicari debent. XVII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
