# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 510

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SANITATIS NATURA EJUSQUE SIGNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/510
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/510

Sanguis etiam optime tam ratione quantitatis ac temperiei, quam motus constitutus continuis mutationibus propter intestinum calidum motum, qui eum consumit, inque excrementa convertit, est expositus, quare opus est, ut in amissi locum semper nova materia boni sanguinis substituatur. XVIII. Certa & attenta observatione constat, in homine robusto ac perfecte adulto, eandem fere quantitatem ac mensuram earum rerum esse, quae excernuntur & ingeruntur, sive excretiones debere esse aequales ac proportionatas ingestionibus, si sanitate frui debet corpus. Scholion. Id liquidum & clarum evadit experimento, quo constat hominem, utut per septem dies quinquaginta libras alimentorum liquidorum ac solidorum assumat, non tamen pondere, si lance examinetur, crescere; hinc necessario sequitur, ut idem assumtorum pondus rursus e corpore secedere & excerni debeat, quod si non accidit, certe morborum origines ac semina ingenerantur, & sanitas periclitatur. XIX. Novam materiam sanguini qui fons vitae omnisque roboris in partibus est, partim aër, partim etiam alimenta subministrant, unde homo alimentis & aëris usu Ergo ingestiodestutus mox vigorem & vitam amittit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
