# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 513

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. II. DE ANIMA CONDITIONE MOTVS VITALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/513

Cor autem inusitata laborat palpitatione, & praecordia suffocativa propemodum anxietate strangulantur. Frequenti constat observatione, ad concitatiorem animi ab iracundia factam commotionem pulsum ac respirationem fieri citatiorem, cor cum anxia luctari palpitatione, partes extremas tremere, ac mentem de statu suo deturbari, ita, ut interdum brevem quasi furorem mentiatur. VI. In diuturnum tempus productus animi moeror totius corporis vires frangit, tonum ac robur partium enervat, ipsiusque ventriculi ac viscerum vigorem destruit, unde est, quod pertinacem animi angorem vel nimiae vel deficientes excretiones excipiant. VII. Omnis animi ardor effusumque desiderium, sive in rem veneream sive in aliarum rerum, quae obtineri haud possunt, possessionem feratur, miris modis corpus fatigat, ejusque vires obterit atque extenuat. VIII. Notum est, quam quod notissimum, quantum profundior & abstrusis rebus infixa cogitatio corporis vires limare 514 CAP. II. DE ANIMAE CONDITIONE MOTVS VITALES mare, ventriculi robur obtundere, somnumque turbare possit. IX. Mens itaque tranquilla, composita, & ab omnibus perversis desideriis atque aversationibus vacua integrum corporis statum optime custodit, vitaeque conservationi patrocinatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
