# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 536

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SALUBRITATE ET INSALUBRITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/536
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/536

XXII. Omnia igitur, quae a chyli & sanguinis natura & indole recedunt vel plane aliena sunt, alendis partibus nequaquam inserviunt. XXIII. Omnia, quibus nimium acidi inest, minus nutritioni quadrant, quia lac & sanguis acidi consortium respuunt, quippe quod indolis a sanguine prorsus diversae est, & humoribus vitalibus coagulum inducit. Scholion. Haud obscura jam esse potest ratio, quare nimius acetariorum, fructuum horaeorum, praesertim, qui adhuc crudi nec satis excocti sunt, ut & aceti, cerevisiae acescentis, & vinorum, quae acido abundant, usus sauitatem insigniter affligat. XXIV. Nullum sal, cujuscunque etiam generis sit, in sanguinis, chyli & lactis mixtionem admittitur, quare omnia salia, & alimenta nimio sale condita corporis nutritioni minus conveniunt. XXV. Sanguis & chylus nunquam cum spirituosis ineunt societatem, sed potius ab iis faciunt divortium, unde in proEr INSALVBRTTATE ESEVLENTORVM. copioso eoproclivi est judicare, quantum detrimentum a rum usu & sanitas & corporis nutritio patiantur. XXVI. Dulcia, mellita & saccharata nullam quoque cum sanguine & chylo convenientiam habent, sed ab eorum textura plane dissident; siquidem eminenti sapore imbuta sunt, quo tamen sanguis, chylus & succus nutritius destituuntur. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
