# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 539

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/539
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/539

XXXIII. Quo viscosiores, magisque rancidae ac vetustae sunt pinguedines, eo pejoris sunt indolis. Meliori se modo habent recentiores, & quae facilius solutioni obtemperant. Scholion. Hlucet exinde ratio, quare pinguedo bovina, si cibi cum ipsa coquantur, non aeque noceat, ac vervecina, hoedina, suilla & anserina. Patet quoque causa, quare omnes carnes fumo duratae ac vetustiores, ob rancorem, quem pinguia procedente tempore contrahunt, ut & lardum, quod situm flavumque colorem duxit, tuendae sanitati neutiquam consentanea haberi debeant. XXXIV. Ut nutritionis negotium rite expediatur, crustae intestinorum villosae oscula chyli liquorem imbibere, & ad sanguinis massam transvehere debent. Quare omnia, quae cribrosam hanc tunicam obstruunt, vel plus justo constringunt, non sine aliquo sanitatis dispendio assumuntur. Scholion. Quoniam effoeta alimentorum massa, a qua chylus jam separatus est, motu intestinorum expansivo & constrictorio per tubulosum eorum canalem foras ejici debet, propterea obvium intellectui est, quam ob causam sanitatem offendant alimenta, quae intestinorum volumen aegre trajiciunt, quae eorum motum sufflaminant, tonumque & robur infringunt, salutarem alvi excretionem supprimendo. XXXV. Acida, constringentia, mucida, glutinosa, viscosa, austera, coagulo facile obnoxia, eam imprimis ob causam sanitatem oppugnant, quia intestinorum tonum labefactant, & hac ratione impediunt, quo minus superfluae ciborum foeditates per inferiora eliminentur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
