# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 553

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, LUBRI NATURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/553

Quo salubrior aqua fontana est, eo praestantiorem exhibet cerevisiam & quo subtilior aqua, eo plus ingredientia extrahit, eoque melius fermentescit, deinde diuturniori coctione cerevisiae salubrem naturam acquirunt & nutritiva hordei substantia coctione mitescit & quasi muturatur, & lupulus vaporosum suum grave sulphur in auras emittit, fermentatione vero crassum a subtili separatur. XVIII. Omnis vero cerevisia crassa, turbida, foeculenta, fermentata acida & quae non sufficienter cocta fuit & caput gravat, flatuum est procreatrix, obstructiones, stranguriam, asthma, & colicam generat XIX. Vina, sive dulcia sive spirituosa vel acida aut temperata fuerint, congruum potum ad nutritionem & ad alendas corporis solidas & fluidas partes, minime constituunt, siquidem eorum mixtio ac crasis a natura sanguinis plane aliena est. XX. Vina itaque merito inter medicamenta sive alimenta medicamentosa, quibus & concoctio ciborum & excretio alienorum, nec non virium & caloris restitutio egregie adjuvatur, referenda sunt. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
