# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 556-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MODERATIONE IN VICTU OPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/556-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/556-2

MODERATIONE IN VICTU OPTIMA SANITATIS CONSERVATRICE. Ullum praesentius ad vitam producendam, tuendamque sanitatem datur praesidium, quam moderatus & conveniens cujuscunque corporis naturae victus. Scholion. Omne enim moderatum conservationi corporis nostri est convenientissimum, sicuti omne nimium naturae est inimicum. Sub moderato & aequabili cordis & arteriarum motu ac systole viget sanitas, quae etiam convenientem & moderatam mensuram, quae nec excedat, nec deficiat, sanguinis & humorum postulat. Haec vero temperantia in victu maxime com paratur. Sapienter hinc Hippocrates Lib. de Morb. §. 10. homo, inquit, parum edit, & parum bibit, in nullum morbum incidit. Et Lib. VI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
