# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 556

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, LUBRI NATURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/556
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/556

XXVII. Ex spirituosis Hungaricum omnibus palmam praeripit iisque commendandum est, quibus cibi facile in ventriculo acescunt & qui morbis chronicis obnoxii sunt. XXVIII. Largior vini boni usus quibusdam corporibus medicinam praebet excretiones per alvum, urinam & transpirationem augendo. Scholion. Vina Mosellana & Rhenana temperatiora illud corpori praestant beneficium, ut largiori etiam manu sumta alvum sollicitent, urinam cieant ac transpirationem moveant: hinc in corporibus humidioris naturae & ubi crudorum humorum copia est, quandoque prosunt, tantum abest, ut noceant, moderatione tamen & cautione semper opus est. XXIX. Moderatus spiritus vini usus, praesertim si cum saccharo dilutus fuit, in defectu vini ad calorem resuscitandum in corporibus humidioribus admitti potest. CAP. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
