Latin
MODERATIONE IN VICTU OPTIMA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 562
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Tantum ingerendum, quantum absumtum est, tantum excernendum, quantum concoctum. Scholion. In sano homine &qui perfectum staturae augmentum consequutus est, tantum ejicitur, quantum affumtum fuit, hinc natura non ante novis alimentis oneranda est, quam debita excretio praecesserit. Quantitas autem evacuatae materiae partim ex ipso ejus pondere, partim ex corporis agilitate cognoscitur. XIV. Scite dicit Sanctorius Lib. II. aph. 33. Si sciveris quotidie, quantum cibi tibi conveniat, scies vitam diutissime conservare. Scholion. Hoc levi negotio indagari potest, quando non ante novus corpori cibus ingeritur, quam priora alimenta probe concocta &foras eliminata fuerint; cujus rei perspicua indicia praebent somnus quietus, feces alvo exclusae, corporis animique agilitas, levitas &ventriculus nullo afflictus incommodo. Si vero contrarium eveniat, tunc certus quis esse potest de ciborum cruditate, ac impendente morbo, nisi mature succurratur. XV. Praestat alimenta cujusvis naturae ratione quantitatis ac temperiei accommodata partitis vicibus, quam semel &simul de die assumere. Scholion.