# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 567

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MODERATIONE IN VICTU OPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/567
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/567

jubet per inediam debilitatos sensim reficere non vi. Et Lib. de Aliment. §. 8. inquit: magna res est quantitas solerti ratiocinatione adiptata. XXV. Qui ex quacunque causa aliquam sibi contraxerunt debilitatem, eos pauca saltem alimenta, & quae facile solvuntur & perspirationi idonea sunt, assumere oportet. XXVI. Nocent quam maxime infirmioribus ac diuturnam inediam passis intemperata salsa, acria, acida, spirituosa, cruda ac dura, temperata vero eos egregie juvant. Scholion. Haec enim ita comparata sunt, ut factam humorum jacturam non resarciant, sed potius eorum intendant acrimoniam; cibi vero, quibus temperies inest, succos viresque deperditas longe facilius restaurant. XXVII. Quemadmodum nimia ciborum repletio ac fames sanitatem affligunt, ita & nimia potus copia ejusque defectus corporis integritati insidias struunt. Scholion. Omnia enim, quae mediocritatis terminos egrediuntur, secundum verissimam Coi sententiam naturae exosa sunt, adeoque omnium animis, qui sanitatem salvam volunt, semper obversare debet aurea haec regula: In omnibus moderatio & mediocritas.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
