# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 568

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MODERATIONE IN VICTU OPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/568

Sanguis enim, ut vitae ac nutritioni idoneus sitcertam qua solidi qua fluidi mensuram desiderat, quae si turbatur vel plane invertitur, benigna etiam ac naturae amica ejus indoles pessum eat necesse est. XXVIII. Vitalis humerum circuitus perque minimorum vasorum alveolos progressio, quae continuas secretiones & excretiones sibi conjunctas habet, plus liquidi quam solidi postulat, quare nimia liquidorum inopia incredibile quantum sanitatem laedit. Scholion. Tres ferme partes liquidi ad unam solidi partem referendas sanguini in esse, jam supra exquisitioribus ratiociniis stabilitum est. Atque hinc facile cogitur, quod ad servandam hanc fluidi ac solidi proportionem major potus, quam ciborum copia assumi debeat. Ubi enim contrarium accidit, sanguini spissus ac tenax lentor inducitur, humoresque tardius in orbem circumeunt, & hac ratione obstructionibus, magnorum morborum procreatricibus, occasio subministratur. XXIX. Plures hominum, praesertim tamen foeminas sufficigravissimas subinde aegritudines entis potus penuria in praecipitat. Scholion. Verbis exprimi vix potest, quantum detrimenti afferat potus parcior. hominibus praesertim otio ac vitae sedentariae addictis, quos inter foeminae classem ducunt. Quanta enim morborum seges inde non propullulat? Alvus contrahitur, tardius procedit transpiratio, & abdominis viscera humorum tenacitate infarciuntur, unde menstrui fluxus suppressiones, ac spasticae diuturnae, quas hypochondriacas vocant, passiones, omniaque, quae a scorbuto proficisci dicuntur, mala, & interdum etiam synochae, putridae ac funestae febres satis larga messe proveniunt. XXX. Etsi ad tuendam boni sanguinis indolem major liquidi, quam solidi quantitas requiratur, est tamen, ubi etiam mediocritatis leges transcendi possunt, existente imprimis potu incongruo. Scholion. Congruum potum constituunt aqua pura ac laudabilis, omnesque potus temperati, quorum usus, si intra modum est, non facile aliquod corpori incommodum affert. Incongrui potus nobis audiunt cerevisia crassa, vinum ac spiritus vini, a quorum copioso & frequenti usu nunquam non insignis noxa expectanda est. CAP. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
