# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 570

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, EXCRETIONIBUS AD VITAE AC SANITATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/570
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/570

Quum autem motui progressivo calor quasi perpetuus comes adjunctus sit, qui sanguini ingentem infert mutationem, dum humores dulces, pingues ac gelatinosos intensiori agitatione resolvit, qui exinde a naturali sua temperie deflectunt, inque salsas, sulphureas, mucidas, & a corpore plane alienas sordes degenerant, eam ob rationem necesse est, ut humores temperie exuti per diversa emunctoria e corpore ejiciantur, quorum in locum novi ac recentes succi, corpori ac nutritioni apprime utiles, surrogari debent. Ad oculum exinde patet summa ingestionum & excretionum utilitas. II. Eadem materiae quantitas, quae ingesta fuit, e corpore jam plene ac perfecte adulto rursus excerni debet. III. Homo omnim ex parte sanus, & corpus labore exercens ultra viginti saepe libras ex potulentis & esculentis quotidie assumit, quum tamen ejus corpori nulla fiat ponderis accessio. Penitus ergo manifestum est, ingestorum & egestorum quantitatem exactissime inter se invicem convenire. Scholion. Totius medicinae cardo maxime in eo vertitur, ut medicus ad ingestorum & egestorum rationem prudenter respiciat Prout enim mutuae ingestiones & egestiones in corpore celebrantur, ita etiam stat vel cadit sanitas; siquidem ab incongrua ingestione & inconvenienti excretione morbi maxima ex parte suam trahunt originem. Ipsa quoque natura in morborum amolitione excretionum beneficio utitur, quip pe cujus motus adaucti eo potissimum collineant, ut excrementitiae sordes, quae morbum accendunt, ex ambitu corporis exturbentur. Quare medicum, apud quem valetudinis & tuendae & restaurandae cura excubat, illud imprimis agere oportet, ut excretorios naturae conatus rimetur, eosque, si rei necessitas exigat, decenti opera adjuvet, & ad finem salutarem sapienter dirigat. Qua in re qui sufficienter exercitatus Digitized F Google tus est, ille veri medici officio summa cum laude perfungitur. IV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
