Latin
EXCRETIONIBUS AD VITAE AC SANITATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 572
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob rationem omni modo laborandum est, ut alvus sanitatis tuendae causa quotidie semel vel repetita vice suum faciat officium. Ex physiologicis perspectum est, bilem alvinarum faecum esse stimulum; idcirco biliosus humor vel deficiens vel male constitutus augeri vel emendari debet. Scholion. Optime hoc praestat auctior motus corporis, qui humidi superfluum absumit, tenacitatem humorum attenuat, ipsamque bilem egregie corrigit. Pertinent huc etiam cibi aromatibus &sale conditi, omniaque amara, quae bilis efficaciam insigniter acuunt. XI. Labascente &segniori facto motu intestinorum peristaltico alvinarum faecum exclusio retardatur. Scholion. Motum ventriculi &intestinorum peristalticum alimentorum reliquias per intestinalem tubum ad anum usque devolvere, jam alio loco demonstratum est. Fractum vero intestinorum motum excitant medicamenta maxime salina, ut fal Glauberianum, nitrum, arcanum duplicatum, &tartarus vitriolatus? Ex laxantibus eminent pilulae, quas aloë in refracta dosi ingreditur, &quae ad Becheri exemplum confectae sunt. Ex alimentis autem huc spectant omnes cibi acres, salsi ac dulces, qui paulo majori in copia assumti alvum egregie ducunt, eamque nunquam non laxiorem servant. XII. Humida alvum insigniter fundunt, &alvinarum faecum descensum magnopere adjuvant, ideo sufficiens potus quantitas ad digerendam alvum praecipue commendanda est. XIII. Ac SANITATIS