Latin
TVTELAM NECESSARIIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 574
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Transpiratio maxime omnium impuras &excrementitias sordes e corpore evehit, serum tenue halituosum salino sulphureum per cutaneos poros elidendo. Scholion. Hoc enim intra corpus retentum facile putridas humoribus inducit corruptiones, &febres mali moris accendit, vel etiam seri salsi graves decubitus, rheumatismos, diarrhoeas, catarrhales febres cutisque exulcerationes excitat: Optime profecto annotavit Sanctorius, perspirationem omnibus reliquis excretionibus, quibus humanum corpus perfungitur, antecellere; siquidem eas non modo excrementorum pondere superat, sed corpus etiam ab iis sordibus immune reddit, quae intus relictae multas graves injurias sanitati machinantur. XVIII. Curandum est, ut perspiratio omnium excretionum praecipua rite semper succedat, ne halituosae sordes, quae expelli debebant, interceptae aliorsum cum insigni sanitatis dispendio divertantur. Scholion. Perspirationem inhibent ac retro vertunt externum frigus, subita aëris ac tempestatum mutatio, cibi acidi ac difficulter solubiles inque copia assumti, inquies animi, &nimia alvi evacuatio. XIX.